- CURULUS Vectatio
- CURULUS Vectatioiam antiquissimis temporibus in usu:siquidem, ut Arati vetustus Interpres testatur, primus qui equos iunxerit, fuit Erichthonius, apud Plinium, l. 7. c. 56. quem ob id inter caelitum imagines relatum scribit. Manilius, Astronom. l. 1. Sed forma et modus Curruum diversa fuêre. Nam idem Plin. l. 16. c. 42. materiem curribus faciendis idoneam abietem probat, rotarum vero axibus ilicem, fraxinum atque ulmum: unde Veteres ex huiusmodi lignis currus fabricâsse elicitur, qui prioribus illis saeculis, duabus tantum rotis construebantur, quibus alias duas, iterum Pliniô teste, l. 7. c. 56. postea addidêre Phryges. Donec Scythae sex etiam rotis Currus construxêre, utex Hippocrate discimus, l. de aere, aquis et loc. Et quidem rotae hae Homeri aevô stannô ornabantur, at posterioribus saeculis non rotae modo, sed tota vehicula ebore exculta legimus, apud Plautum, Aulul. Actu 2. sc. 1. v. 46. sicuti Plinii aetate tota esseda atque vehicula aurô ac argentô insignita conspiciiebantur, l. 34. c. 17. Variis praeterea rebus cooperta fuêre, sed plerumque pellibus, Plut. Probl. Rom. atque aliquando equis, aliquando mulis, aliquando bobus, interdum viris agi solebant. Quin heliogabalum non modo varia, eaque monstrosa animalia, sed etiam mulieres nudas vehiculis curribusque iunxisse, sicque vectum esse, tradit Lamprid. in eo, c. 29. Gestatio porro ista Romae olim, inter mulieres inprimis, maximis in delitiis fuit, eoque luxus aliquando pervenit, ut eas ipsâ uti, SCtô vetare coacti sint Romani: cuius rei gratiâ cum mulieres itâ percitae inter sese conspirâssent, ne qua eorum conciperet neque pareret, atque ita viros ulciscerentur, Romanos mutâsse sententiam atque legem sustulisse scribit Plutarchus. Marcus tamen postea Aurelius Antoninus Philos. matronarum consulens modestiae, ne in iis deinceps sederent, neque equis per urbes veherentur, denuo prohibuit. Neque minus apud Gymnasticos haec ipsa gestatio aestimata reperitur: quando, sive ludos et sacra certamina spectes, sive Medicorum attendas praecepta, in omnibus ea usitata apparebit. Nonâ cerre et nonagesimâ Olympiade Curruum certamen in Olympicos invectum est ludos, frequentesque synorides, quibus animas nostras Plato Phaedro elegantissime assimilavit, nec non bigae quadrigaeque, curruum genera, in publicis sacris certârunt. Quod postea studium ita apud Romanos excultum auctumque est, ut pauca vel nulla fere publica spectacula ederentur, quin Curruum certaminibus honorifica praemia proposita spectarentur, qua de re alibi dicetur. Nec a bellicis exercitationibus hoc studium abhorruit: ab Homeri namque aetate usque ad Xenophontis tempora, imo et posterioribus saeculis perduravisse morem, e curribus quoque in bello dimicandi, notum est. Similem vectationem medicos Gymnasticos, tam sanis conservandis, quam aegrotis sanitati restituendis, adhibuisse, testantur Galenus, Antyullus apud Oribasium, Herodotur, alii: e quibus Galenus duo eius genera fecit de tuend. valet. c. 11. alterum, in quo homines vecti sedebant; alterum, in quo iacebant: quae utraque raro in Urbe, frequentissime per vias et extra urbem peragi consuevisse, colligitur ex Plut. Problem. Rom. ubi tradit, in Septimontii festo Romanos coactos fuisse prohibere, ne ca die vehiculo uti liceret, ne urbs et festi sollennitas relinqueretur. Numquid autem sani simul ac valetudinarii in iisdem vehiculis exercerentur, indicâsse videturHerodotur, apud quem legimus, febricitantes curribus, qui manu ducebantur, nec non bigis gestari solitos, atuq eillos a principio per 30. stadia moveri, dein illa duplicare; hoc a stadiis 30. aur 40. initium ducere et usque ad spatium alterô tantô maius progredi consuevisse. Sanos vero omnibus curribus et tectis et apertis, sine ullo discrimmine, usos esse, verisimile est: etsi fortasse Principes tectis potius vectos esse credi par est, quando refert Dion Historicus, l. 60. sub imt. Claudium Caesarem dum prosperâ uteretur valetudine, caputque tremulum et manus ac linguam titubantes haberet, primum omnium Romanorum vehiculô undique obtectô gestatum fuisse; sicut Plinius Iun. ob oculorum infirmitatem, eôdem se aliquando usum testatur, l. 7. Ep. 21. etc. Vide Hier. Mercurialem, de Arte Gymnast. l. 3. c. 10. 11. et l. 6. c. 10. ut et in voce Currus.Varia Curruum apud Veteres genera.Arcirma, seu Arcera. Basterna, ad quas Matronae se receperunt, cum iis carpentorum usu interdiceretur. Vide supra. Biga. Birotum. Cantherinum. Carpentum, Augustarum et Magistratuum Roman. vehiculum. Carruca, quâ Matronae urebantur. Cisium, vehiculi biroti genus, Covinus. Epiredium. Pertoritum. Pilentum. Plaustrum. Rheda. Sarracum. Synoris. Thensa, vehiculum sacrum, in quo Deorum imagines, in ludorum Circensium pompa, vectabantur, uti diximus suô locô, etc. Et haec omnia, quod rotis agerentur, erant similia, distabant vero formâ, materiâ, magnitudine, modô, aliis; ut praeter Mercurialem, videre est apud Ioh. Laurent. de re Vehicul.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.